

Liber Exodus*
Caput 33: Versus 4
Audiens populus.[RAB.]Pessimum sermonem dicit audivisse populum, hoc est, crudelissimum atque moestissimum. Quod enim majus alicui praestari potest beneficium, quam Dei gratiam habere praesentem, ac conditorem suum agnoscere sibi esse propitium; aut quod majus est discrimen, quam auctoris sufferre iram? Nihil habet boni, qui creatoris sui carebit gratia atque praesentia.